舊版本, Legacy Versions

al1

大学院,

Útskrifast úr skóla

Argeïphontes Lyre version one … animation class, a friend showing some stop motion work, strings of text marching into a blender … power on, spinning blades, characters spilling out zooming every which way … I had to do it in audio … and it became Eviscerator Reanimator. This was the birth of my software. Argeïphontes Lyre was my graduate thesis at CalArts, first version was released in 1998 with filters for distortion, granulation, fm synthesis and version of Time Domain Mutation based on the work of Dr. Larry Polansky. i. ad Cornelium Cui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas. Iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare cartis . . . Doctis, Iuppiter, et laboriosis! Quare habe tibi quidquid hoc libelli — qualecumque, quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo! ii. fletus passeris Lesbiae Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, cui primum digitum dare appetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti carum nescio quid lubet iocari et solaciolum sui doloris, credo ut tum gravis acquiescat ardor: tecum ludere sicut ipsa possem et tristis animi levare curas! iib. Tam gratum est mihi quam ferunt puellae pernici aureolum fuisse malum, quod zonam soluit diu ligatam. iii. fletus passeris Lesbiae Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum: passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat. nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis o factum male! o miselle passer! tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli. iv. de phasello Phaselus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo. et hoc negat minacis Hadriatici negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemve Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit comata silva; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phaselus: ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem; neque ulla vota litoralibus deis sibi esse facta, cum veniret a mari novissimo hunc ad usque limpidum lacum. sed haec prius fuere: nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris. v. ad Lesbiam Vivamus mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.

al2

ハリウッドで迷子になる,

að villast í Hollywood

version two … after CalArts I was working at Disney and Universal, studio rat … getting lost in Hollywood … this build is a refinement of mutation, more distortion techniques, and a first go at convolution with a time domain aspect. My apartment in NoHo was broken into and this codebase was lost with the theft of my laptop. vi. ad Flavium Flavi, delicias tuas Catullo, ni sint illepidae atque inelegantes, velles dicere nec tacere posses. verum nescio quid febriculosi scorti diligis: hoc pudet fateri. nam te non viduas iacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat sertis ac Syrio fragrans olivo, pulvinusque peraeque et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti argutatio inambulatioque. nam inista prevalet nihil tacere. cur? non tam latera ecfututa pandas, ni tu quid facias ineptiarum. quare, quidquid habes boni malique, dic nobis. volo te ac tuos amores ad caelum lepido vocare versu. vii. ad Lesbiam Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis oraclum Iovis inter aestuosi et Batti veteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores: tam te basia multa basiare vesano satis et super Catullo est, quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua. viii. ad se ipsum Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. ibi illa multa cum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat, fulsere vere candidi tibi soles. nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser vive, sed obstinata mente perfer, obdura. vale puella, iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit invitam. at tu dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta, vae te, quae tibi manet vita? quis nunc te adibit? cui videberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura. ix. ad Veranium Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos anumque matrem? venisti. o mihi nuntii beati! visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque suaviabor. o quantum est hominum beatiorum, quid me laetius est beatiusve? x. ad Varum Varus me meus ad suos amores visum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente visum est, non sane illepidum neque invenustum, huc ut venimus, incidere nobis sermones varii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti, cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, nec faceret pili cohortem. ‘at certe tamen,’ inquiunt ‘quod illic natum dicitur esse, comparasti ad lecticam homines.’ ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, ‘non’ inquam ‘mihi tam fuit maligne ut, provincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.’ at mi nullus erat nec hic neque illic fractum qui veteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, ‘quaeso’ inquit ‘mihi, mi Catulle, paulum istos commoda: nam volo ad Serapim deferri.’ ‘mane’ inquii puellae, ‘istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis — Cinna est Gaius — is sibi paravit. verum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta vivis, per quam non licet esse neglegentem.’

al3

フランクフルト国際空港,

alþjóðaflugvöllurinn í Frankfurt

version three … transition to cocoa/osx, a complete rewrite of time domain mutation abandoning the Polansky methodology and centering around genetic algorithms, refined distortion techniques. xi. ad Furium et Aurelium Furi et Aureli comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabesve molles, seu Sagas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes, Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum horribile aequor ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta. cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens; nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit velut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est. xii. ad Matrucinum Asinium Marrucine Asini, manu sinistra non belle uteris: in ioco atque vino tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: quamvis sordida res et invenusta est. non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta vel talento mutari velit: est enim leporum differtus puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non movet aestimatione, verum est mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Saetaba ex Hiberis miserunt mihi muneri Fabullus et Veranius: haec amem necesse est ut Veraniolum meum et Fabullum. xiii. ad Fabullum Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis. haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene; nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suavius elegantiusve est: nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum. xiv. ad Calvum poetam Ni te plus oculis meis amarem, iucundissime Calve, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidve sum locutus, cur me tot male perderes poetis? isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! non non hoc tibi, false, sic abibit. nam si luxerit ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena. ac te his suppliciis remunerabor. vos hinc interea valete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae. xivb. Si qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque vestras non horrebitis admovere nobis, xv. ad Aurelium Commendo tibi me ac meos amores, Aureli. veniam peto pudentem, ut, si quicquam animo tuo cupisti, quod castum expeteres et integellum, conserves puerum mihi pudice, non dico a populo — nihil veremur istos, qui in platea modo huc modo illuc in re praetereunt sua occupati — verum a te metuo tuoque pene infesto pueris bonis malisque. quem tu qua lubet, ut lubet moveto quantum vis, ubi erit foris paratum: hunc unum excipio, ut puto, pudenter. quod si te mala mens furorque vecors in tantam impulerit, sceleste, culpam, ut nostrum insidiis caput lacessas. a tum te miserum malique fati! quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque.

al4

デウスエクスマキナ,

Deus ex machina

version four … a departure from my typical filter paradigm, centered on automation … source and process by natural selection. (unreleased). vxi. ad Aurelium et Furium Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est; qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici, et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis qui duros nequeunt movere lumbos. vos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego vos et irrumabo. xvii. O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed vereris inepta crura ponticuli axulis stantis in redivivis, ne supinus eat cavaque in palude recumbat: sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo vel Salisubsali sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. quendam municipem meum de tuo volo ponte ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, verum totius ut lacus putidaeque paludis lividissima maximeque est profunda vorago. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna. cui cum sit viridissimo nupta flore puella et puella tenellulo delicatior haedo, adservanda nigerrimis diligentius uuis, ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, nec se subleuat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam; talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare veternum, et supinum animum in gravi derelinquere caeno, ferream ut soleam tenaci in voragine mula. xxi. ad Aurelium Aureli, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores. nec clam: nam simul es, iocaris una, haerens ad latus omnia experiris. frustra: nam insidias mihi instruentem tangam te prior irrumatione. atque id si faceres satur, tacerem: nunc ipsum id doleo, quod esurire me me puer et sitire discet. quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed irrumatus. xxii. ad Varum Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto relata: cartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora rubra membranae, derecta plumbo et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. hoc quid putemus esse? qui modo scurra aut si quid hac re scitius videbatur, idem infaceto est infacetior rure, simul poemata attigit, neque idem umquam aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam quem non in aliqua re videre Suffenum possis. suus cuique attributus est error; sed non videmus manticae quod in tergo est. xxiii. ad Furium Furi cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, est pulcre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam valetis omnes, pulcre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graves rvinas, non facta impia, non dolos veneni, non casus alios periculorum. atque corpora sicciora cornu aut siquid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione. quare non tibi sit bene ac beate? a te sudor abest, abest saliva, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillo est, nec toto decies cacas in anno; atque id durius est faba et lapillis. quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare posses haec tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parvi, et sestertia quae soles precari centum desine: nam sat es beatus.

al5

ジョシュア ツリー国立公園,

Joshua Tree þjóðgarðurinn

version five … long drives into the desert at night, refined time domain mutation, text mutation, convolution, chaotic processing, strange attractors. xxiv. ad Iuventium O qui flosculus es Iuventiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem divitias Midae dedisses isti, cui neque servus est neque arca, quam sic te sineres ab illo amari. ‘qui? non est homo bellus?’ inquies. est: sed bello huic neque servus est neque arca. hoc tu quam lubet abice elevaque: nec servum tamen ille habet neque arcam. xxv. ad Thallum Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo vel anseris medullula vel imula oricilla vel pene languido senis situque araneoso, idemque, Thalle, turbida rapacior procella, cum diva mulier aries ostendit oscitantes, remitte pallium mihi meum, quod involasti, sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tamquam avita. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter aestues, velut minuta magno deprensa navis in mari, vesaniente vento. xxvi. ad Furium Furi villula vestra non ad Austri flatus opposita est neque ad Favoni nec saevi Boreae aut Apheliotae, verum ad milia quindecim et ducentos. o ventum horribilem atque pestilentem! xxvii. ad pincernam suum Minister vetuli puer Falerni inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae ebrioso acino ebriosioris. at vos quo lubet hinc abite, lymphae vini pernicies, et ad severos migrate. hic merus est Thyonianus. xxviii. ad Verannium et Fabullum Pisonis comites, cohors inanis, aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? satisne cum isto vappa frigoraque et famem tulistis? ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello? o Memmi, bene me ac diu supinum tota ista trabe lentus irrumasti. sed, quantum video, pari fuistis casu: nam nihilo minore verpa farti estis. pete nobiles amicos! at vobis mala multa di deaeque dent, opprobria Romuli Remique. xxix. in Romulum cathamitum Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod Comata Gallia habebat uncti et ultima Britannia? cinaede Romule haec videbis et feres? et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? cinaede Romule, haec videbis et feres? es impudicus et vorax et aleo. eone nomine, imperator unice, fuisti in ultima occidentis insula, ut ista vestra diffututa mentula ducenties comesset aut trecenties? quid est alid sinistra liberalitas? parum expatravit an parum elluatus est? paterna prima lancinata sunt bona, secunda praeda Pontica, inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus: nunc Galliae timetur et Britanniae. quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest nisi uncta devorare patrimonia? eone nomine urbis opulentissime socer generque, perdidistis omnia?

Argeïphontes Lyre has neither the Schollers melancholy, which is emulation: nor the Musitians, which is fantasticall; nor the Courtiers, which is proud: nor the Souldiers, which is ambitious: nor the Lawiers, which is politick: nor the Ladies, which is nice: nor the Louers, which is all these: but it is a melancholy of mine owne, compounded of many simples, extracted from many obiects, and indeed the sundrie contemplation of my trauells, in which by often rumination, wraps me in a most humorous sadnesse